- MELLO
- MELLOnomen celebris in Hispania familiae, e stirpe Portugallica. Cum enim tres praecipuae familiae, ex naturalibus liberis Regum horum, originem traxerint, media earum Bragantina est, in qua Ferdinandus 1. Bragantiae Dux, ex tribus filiis, totidem linearum fuit sator. Primus namque, Ferdinandus 11. Ducalem domum continuavit, ex qua nunc reges, aliique; tertius Alfonsus, Comites de Faro, Odemira, atque Vimiero, cognomines de Faro et Norogna, ex se dedit: Medius vero, Alvarus Dn. de Ferreira, numerosae itidem posteritatis auctor fuit, in qua alii cum nomine de Mello Marchiones de Ferreira atque Comites de Tentugal; alii Marchiones de la Tour de Laguna, alii Comites de Gelves alii demum Duces de Veragua ac Marchiones de Iamaica dicti sunt. et quidem primos quod attinet, Alvarus de protugal praefatus, ex Philippa de Mello (filia Roderici de Mello Comite d'Olivenza) genuit Rodericum de Mello Marchionem de Ferreira Comitem de Tentugal; quô et Leonorâ Almeidâ (filia Francisci de Almeida, Indiae Prorege) natus Franciscus 1. de Mello, Marchio de Ferreira. Comes de Tentugal, suscepit ex Eugenia Bragantina (filiâ Iacobi Ducis Bragantiae, Ferdinandô II. Duce geniti) Nunium Alvarum de Mello, maritum Marianae Moscoso (filiae Roderici de Moscoso Osorio Comitis de Altamira) et ex ea patrem Francisci II. de Mello, Marchionis de Ferreira Comit. de Tentugal, (qui primis sibi nuptiis iunxit Mariam filiam Lupi Osorii, Comitis de Altamira; alteris, Iohannam filiam ANtonii Pimentellii Marchionis de Tabara: exstinctus A. C. 1645.) Rodericum, Archiepiscop. Eborensem, A. C. 1642. Eleonoram (uxorem Emanuelis de Moura, Marchionis de Castelrodrigo) et Iohannam (quae nupsit N. Maurico de Silva, Marchioni de Portalegra.) Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Part. 2. p. 43.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.